Meaning of biennis | Babel Free
[biˈɛn.nɪs]Definitions
-
two-year-old declension-3, two-termination
-
of two years, lasting two years declension-3, two-termination
Examples
“P. autem Nigidius in libro, quem de extis composuit, "bidentes" appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes; sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis quibusdam ad ius pontificum pertinentibus "bidentes" primo dictas, "d" littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum, quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque. Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum, quos de Vergilio fecit, "bidentes" appellari scripsit hostias, quae per aetatem duos dentes altiores haberent. Verba illius ipsa posui: "Quae "bidens" est" inquit "hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse". Haec Hygini opinio an vera sit, non argumentis, sed oculis iudicari potest.”
(please add an English translation of this quotation)
“LECTAS BIDENTES: non vacat 'lectas'; moris enim fuerat ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deesset, ut in sexto “nunc grege de intacto septem mactare iuvencos” . 'bidentes' autem dictae sunt quasi biennes, quia neque minores, neque maiores licebat hostias dare. sunt etiam in ovibus duo eminentiores dentes inter octo, qui non nisi circa bimatum apparent: nec in omnibus, sed in his quae sunt aptae sacris, inveniuntur.”
(please add an English translation of this quotation)
“Sed in commentariis ad ius pontificium pertinentibus legi bidennes [oves] primo dictas, d littera ex superfluo, ut saepe adsolet, interiecta. Sic pro reire redire dicitur, et pro reamare redamare, et redarguere, non rearguere. Ad hiatum enim duarum vocalium procurandum interponi solet d littera. Ergo bidennes primum dictae sunt quasi biennes, et longo usu loquendi corrupta est vox ex bidennibus in bidentes. Hyginus tamen, qui ius pontificium non ignoravit, in quinto librorum quos de Virgilio fecit bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent, per quos ex minore in maiorem transcendisse constaret aetatem.”
(please add an English translation of this quotation)
“Bimus, quasi bihiemis, et inde bimatus derivatur, a b incipit; et biennis quasi duorum annorum.”
(please add an English translation of this quotation)
CEFR level
B1
Intermediate
This word is part of the CEFR B1 vocabulary — intermediate level.
This word is part of the CEFR B1 vocabulary — intermediate level.
Know this word better than we do? Language is a living thing — help us keep it growing. Collaborate with Babel Free